Latin
III. LEPIDOI TERA
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 268-2
Unproofread scanNot analysed yet
nigro coloribus pulchre variegatis; interioribus caudatis. Habitat in Ruta, Anetho, Seseli (Foeniculo tortuoso), Pimpinella, Selino. DESCR. Alae, pedes lingua nigra. Antennae clavatae. Alae primores ovatae, obtusae, integerrimae, nigro flavoque variegatae, seu nigras concipias. quibus juxta marginem crassiorem maculae tres, lunares, flavae; juxta marginem vero posteriorem maculae 8, parvae; &in medio inter ambos descriptos ordines, a margine interiore versus angulum alae, maculae 7. juxta se collocatae, quarum interiores majores. Alae posticae denticulatae, quarum posterior angulus linearis productus &reliquis multo longior: margo hujus alae 6 maculis flavis lunulatis pictus, praeter septimam maculam, quae ano proxima est, &ocello fulvo caeruleo colore cincto spectabilis; discus hujus alae flavus. Larva glabra, suaveolens, 16pus, tacta duo Tentacula fulva exserens. 5§. HELICONII. 1032. PAPILIO Apollo alis oblongis integerrimis albis: posticis ocellis supra quatuor; subtus sex basique rubris. Papilio hexapus; alis rotundatis integerrimis albis; secundariis ocellis quatuor superne, septem inferne. It. gotl. 230. Mouff. lat. p. 94. f. 3. Phalaena media 1. Pet. mus. 49. n. 502. Papilio alpinus ex albo nigroque variegatus, iride rubente oculatus. Pet. gaz. 37. t. 23. f. 8. Papilio alpinus. Raj. ins. 139. n. Papilio alpina major, alis albicantibus: exterioribus maculis nigris notatis, interioribus ophthalmoidibus: iride rubra. Habitat in Sedo Telephio frequens. DESCR. Mole cum maximis nostris certat. Corpus nigricans lana cinerea. Ale erectae, rotundatae, albae, venis pallidis &farina cinereo-nebulosa perfusae apice &margine postico membranaceo.