# Fauna Suecica 347

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, SAS INSECTA LEPID. PHALAENA TORTRIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/347

DESCR, Magnitudo minoris muscae; alae patulae, tamen omnino deflexae: color totius albus est, sed in superioribus alis, quae nudae sunt, fascia duplex cinerea, imo & cinerities versus alarum apices, quasi fascia tertia dimidiata. Thorax tegitur villis longiusculis, qui in gibbum fere elevantur. Antennae filiforines, cinereae. 1330. PH. TORTRIX Lediana alis fuscis: fasciis duabus rubro argenteis: posteriore puncto intruso. Clerck. phal. t. 10. f. 12. Phalaena Lediana. Habitat in Ledo palustri. T. Bergman. DESCR. Alae superiores fuscae: fasciae duae, argentea, rubro colore superinductae; harum posterior in medio puncto magno intruso. Antennae niMagnitudo Culicis. grae, corpore breviores. PH. TORTRIX Mudeeriana alis superioribus flavescentibus: macula marginali posterius fusca. Habitat Holmiae. DESCR. Alae Juperiores flavescentes, in medio litura obliterata obliqua & macula fusca ad marginem crassiorem, versus posteriora. Inferiores flavescenti-exalbidae. 1332. PH. TORTRIX Uddmanniana alis cinereis: macula ferruginea marginis dorsalis transversa. Habitat Holmiae. DESCR. Alae superiores cinereae, parum nebulosae, margine exteriore strigis minimis nigris; in medio marginis dorsalis macula transversa fuscoterruginea. og2κ PH. TORTRIX cruciana alis exalbido-cinereis: postice macula ferruginea arcuata. XIXXC Habitat Upsaliae. DESCR. Alae superiores exalbido cinereae: antice a tergo macula communis cinerea obsoleta; postice macula ferruginea arcuata cruribus deorsum versis, anteriore scilicet medium, posteriore vero apicem attingente; cumque maculae utriusque alae ad anum coëant, crucem quasi postice referunt, PH. TORTRIX Heracleana elinguis recurvicornis, alis griseis puncto obsolete fuscò, thorace flavicante. Phalaena seticornis elinguis; capite bicorni, thorace flavo, alis incumbenti-planis griseo-fuscis. Fn. 919. Habitat in umbellis Heraclei, quas quotannis devastat & involvit, sub metamorphosi demum caules penetrat. DESCR.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
