Latin
SAS INSECTA LEPID. PHALAENA TORTRIX
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 348
Unproofread scanNot analysed yet
Phalaena nocturna alis planis incumbentibus: Thorax a tergo albicans, pone quasi trilobus; Caput albicans, maxillis duabus recurvis cristatis, apice subulatis, nigris, crectis; subtus tota albicanti-fusca est. Hujus plures species apud nos sunt, quae magnitudine differunt, sed noris specificis non facile distingvuntur. PH. TORTRIX Alstromiana alis albidis: superioribus macula laterali fusco-ferruginea. Clerck. phal. t. 10. f. 1. Phalaena Alstromeriana. Habitat in Pomariis. DESCR. Statura Ph. Heraeleanae. Palpi subulati, adscendentes. Ala cinereo exalbidae: Superiores in medio, ad marginem lateralem, macula fusca, interius ferruginea s. subsanguinea; ad marginem posticum exarato-striatae, ipsoque margine nigro-punctatae. Inferiores cinereo-albidae. Subins obscure albicantes. cin 1336. PH. TORTRIX Logiana alis superioribus canis: atomis nigris sparsis; inferioribus exalbidis. Clerck. phal. t. 10. f. 3. Phalaena Logiana. Habitat in lucis. DESCR. Palpi breves, prominentes, et quasi bicornes. Alae praecedentis