Latin
TIPULA
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 431-2
Unproofread scanNot analysed yet
margine exteriore fusco. Habitat in terra, inter radices olerum ipsa Larva. DESCR. Tota cinerea. Alae membranacei coloris, margine exteriore longitudinaliter (non tamen usque ad sumum apicem) linea lata, longa, fusca pictae, quae linea quasi ex plicis constat; sub hac linea ala albidior est. TIPULA hortorum alis hyalinis: maculis albis sparsis obsoletis. Fn. 1125. Act. ups. 1736. p. 30. n. 3. Tipula cinerea, alis cinereis: vasis fuscis maculisque albis. Raj. ins. 72. n. 6. Tipula vulgari similis, sed multo minor, alis fuscis: maculis albidioribus &nervis magis opacis. Alb. ins. t. 61. f. F. mas. G. faemina. Suecis Harkrank. Habitat ubique communis. DESCR. Tota cinerea. Alae cinerascentes, maculis aliquot albis vix manifestis sparsis; vasa alarum fusca sunt, absque macula aliqua obscura marginali. TIPULA variegata alis hyalinis macula pallida obsoleta, corpore nigro luteoque variegato. Fn. 1131. Act. ups. 1736. p. 31. n. 8. Tipula cinerea, alis cinereis immaculatis. Habitat cum reliquis. DESCR. Alae hyalinae, vasis pallidis, puncto marginali obscuriore macula pallida. Corpus viridi nigroque variegatum, praesertim pectus, perbelle pictum. Magnitudo media seu proxime praecedentis.