# Fauna Suecica 496

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, 496. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/496

DESCR. Rostrum lanceolatum, perpendiculare, acutum, supra octo crenis, infra tribus serratum; Manus, quae tertio pedum pari insident, digitis sunt aequalibus. 2038. CANCER Crangon maerourus, thorace laevi, rostro integerrimo, manuum pollice longiore. Act. ups. 1736. p. 39. n. 6. Cancer cauda exserta, rostro integerrimo. Habitat in mari, capitur saepius cum sequenti. DESCR. Rostrum integerrimum, absque crenis aut spinis, brevissimum. Pollex in manibus, qui mobilis, chela longior, & ejus apici quasi infixus, tamen chela terminatur mucrone opposito breviori. Hisce chelis & rostro integerrimo facile distinguitur a sequenti, cum quo mixtus venum exponitur & editur pro una eademque speciè. magnitudo dein hujus sequentem parum superat. Olim etiam in Beigio sequenti mixtum saepe vidi. CANCER norvegicus macrourus thorace antrorsum aculeato, manibus prismaticis: angulis spinosis. Fn. 1247. It. scan. 307. Aler. exsang. 113. Astacus mediae magnitudinis prior. Act. ups. 1736. p. 39. n. 9. Cancer cauda exserta, chelis angulatis. Habitat in mari Lapponiae adjacentibus copiose. CANCER Arctus macrourus, thorace subaculeato hirto, manibus adactylis. Rumph. mus. t. 2. f. C. D. Habitat in Oceano septentrionali.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
