Latin
498
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 498
Unproofread scanNot analysed yet
DESCR Antennarum duo paria. Cauda tenuis, longiuscula, duplex, setis instructa versus apicem: sub cauda utrinque racemus ovorum; hinc Cancris valde adfinis; Corpus fuscum est, at ovaria, quae juxta caudam utrinque extenduntur ovata, sunt lutea, &simul sumta magnitudine fere totum corpus aequant. MONOCULUS conchaceus antennis capillaceis multiplicibus, testa bivalvi. Fn. 1185. Habitat in piscinis &paludibus. DESCR. Testa semine Brassicae major, ovata, oblongiuscula, utrinque aequalis, antice gibba &parum retusa, adeoque omnino Conchae; sed in conchis apertura est a latere tenuiore &cardo ubi gibba magis est; contra vero in hac; haec extracta ex aquis tota clauditur, ut crederes semen cujusdam plantae; in aquis dum hiat, jurares concham esse. Celeriter fertur per aquas, uti reliqui monoculi; testa cinerea, impura est, Dum aperit telam, exserit multos capillos aequales, albidos, in altera extremitate aperturae; hos capillos motitando fertur agilis per aquas, nec quiescit antequam vel cochleam vel aliquod terrestre reperit, hic consedit cum sociis lubenter, &pedibus supra hoc corpus incedit &affigitur. totum corpus intra testam latet, dum quiescit. MONOCULUS lenticularis testa compressa lentiformi. Habitat in Finlandia. DESCR. Testa valde compressa margine acuto, pellucida, magnttudine Fabae. Oniscus.