# Fauna Suecica 498

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, 498. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/498
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/498

DESCR Antennarum duo paria. Cauda tenuis, longiuscula, duplex, setis instructa versus apicem: sub cauda utrinque racemus ovorum; hinc Cancris valde adfinis; Corpus fuscum est, at ovaria, quae juxta caudam utrinque extenduntur ovata, sunt lutea, & simul sumta magnitudine fere totum corpus aequant. MONOCULUS conchaceus antennis capillaceis multiplicibus, testa bivalvi. Fn. 1185. Habitat in piscinis & paludibus. DESCR. Testa semine Brassicae major, ovata, oblongiuscula, utrinque aequalis, antice gibba & parum retusa, adeoque omnino Conchae; sed in conchis apertura est a latere tenuiore & cardo ubi gibba magis est; contra vero in hac; haec extracta ex aquis tota clauditur, ut crederes semen cujusdam plantae; in aquis dum hiat, jurares concham esse. Celeriter fertur per aquas, uti reliqui monoculi; testa cinerea, impura est, Dum aperit telam, exserit multos capillos aequales, albidos, in altera extremitate aperturae; hos capillos motitando fertur agilis per aquas, nec quiescit antequam vel cochleam vel aliquod terrestre reperit, hic consedit cum sociis lubenter, & pedibus supra hoc corpus incedit & affigitur. totum corpus intra testam latet, dum quiescit. MONOCULUS lenticularis testa compressa lentiformi. Habitat in Finlandia. DESCR. Testa valde compressa margine acuto, pellucida, magnttudine Fabae. Oniscus.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
