Latin
INSECTA
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 552
Unproofread scanNot analysed yet
2323. ICHNEUMON niger; fronte pallida, pedibus rusis. Fn. Act. ups. 1736. p. 50. n. 20. Ichneumon cauda inermi, abdomine tereti atro, pedibus filiformibus rubris. Habitat apud nos frequens. DESCR. Minor. Antennae nigrae. Frous pallida. Puncta nulla ante alas, nec ulla in incisuris abdominis. Alae rufae; Pedes postici tibiis apice nigrescentibus: Alae membranaceae cum puncto marginali, minime glaucae, hyalini coloris. Abdomen cylindricum est. 2304. ICHNEUMON ater; pedibus rufis, tibiis posticis apice nigris, antennis medio albis. Fn. 962. Act. ups. 1736. p. 50. n. 21. Ichneumon antennis spiralibus, corpore atro, ventre subfalcato, pedibus luteis. Habitat passim ruri. DESCR. Abdomen atrum, minime cylindricum, sed lanceolato-depressum. Caput &Thorax nigra. Ala subglaucae, puncto marginali pallido. Antennae spirales, longitudine fere corporis, nigrae, annulo in medio albo. Femora, tibiae &palmae omnes ferrugineae, sed tibiae posticae versus apices praesertim &harum palmae nigrae sunt; Femora autem, quae longiuscula, ferruginea sunt in pedibus posticis, ut in reliquis. ICHNEUMON niger, pedibus ferrugineis, tibiis posticis albo nigroque variegatis. In. 963. Habitat in Scania. D. Leche. DESCR. Culice paulo major. Antennae pallidae, Frons flava. Caput, thorax, abdomen immaculate nigra. Abdomen cylindricum. Pedum duo paria priora ferruginea; par tertium femoribus obscure ferrugineis: Tibiae duobus annulis albis toridemque nigris alternis notantur. ICHNEUMON abdomine antice ferrugineo: postice nigro: maculis flavis quinque, antennis hinc albis. Fn. 979. Habitat cum praecedente DESCR. Antennae nigrae, altero latere toto albae. Pedes rufi. Caput nigrum, fronte flava. Thorax niger apice &ad insertionem alarum luteus: Abdominis segmenta nigra; dorso macula flava notata, sed secundum &terrium ferrugineum. Alae glaucae. ICHNEUMON niger; abdomine medio pedibusque anterioribus rusis, palmis posticis albis. Fn. 982. Habitat in nemoribus. DESCR. Mediae magnitudinis est. Caput &Aatennae totae nigrae. Abdomen rusum, basi &apice nigris. Pedes 4 anteriores rufi; pedes postici duo longiores, nigri. solis pedum plantis albis. Alae membranaceae puncto marginali nigricante, APIS glabra nigro-aenea immaculata; pedibus ferrugiHabitat in Scauia. D. Leche. DESCR. Lechei haec est. Vespa parva, prannia: Antennis latis, capitatis, aequalibus, uno angulo deorsum pendentibus. Caput thorace latius. Thorax longior, medio crassior. Abdomen latum, depresso-rotundum, cum umbone in medio inferius.