Latin
AVES PASSERES. LOXIA
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 81-3
Unproofread scanNot analysed yet
Habitat in sylvis abietinis, victitans strobilis Abietis, ubi conos primo dejicit rostro ab arbore liberatos, quotquot unquam valet, dein singulum per se arripit, pedibus tenet uti Psitacus vel Sciurus, rostri forfice per singulas squamas frangendo semina investigat; &quod singulare, magnitudine &colore omnino abietis conum refert &structura rostri ad semina hujus sola edenda creata videtur; licet &semina cannabis &baccas jumperi, sorbi, Nuces coryli edere queat. Mira fortitudo parvae avis, utpote quae bacillos ligneos crassitie digiti, brevi mora levique negotio detruncat. Maxilla superior in hac mobilis est, ut in congeneribus. DESCR. Cinerea sunt canda &alae; nigra remiges &rectrites supra; Flava in faemina, fulva in mare suntspectus, latera ventris, lumbi, albicans venter. dorsum &caput e. cinereo &sulphureo (in faemina) seu fulvo (in mare) nebulosum. Rostri utraque maxilla acuminata, obliqua, cruciatim exserta. Lingua integra. LOXIA Pyrrhula artubus nigris, tectricibus caudae remigumque posticarum albis. Fn. 178. Gesn. av. 733. Rubicilla s. Pyrrhula. Aldr. orn. I. . 17. c. 31. Pyrrhula s. Rubicilla. Jonst. orn. 122. t. 43 Pyrrhula s. Rubicilla. Will. orn. 130. t. 43. Rubicilla s. Pyrrhula. Raj. av. 86. n. 5. Rubicilla s. Pyrrhula. Alb. orn. 1. p. 59. (mas) 60. (femina) Rubicilla. Suecis Domherre. Habitat in sylvis, edit avide gemmas arborum erumpentes,