Latin
AVES PASSERES
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
DESC. Corpus nigrum, splendens. Tempora infra oculos alba, mentum nigrum, quae nigredo jungitur sub temporibus macula capitis. macula gulae appendicem nigrum versus pectus &ventrem recta demittit, nucha lutea, scapularum regio luteo-viridis. Pectus &venter flava. alae &canda incana, remiges nigricantes, margine exteriore albicantes excepta prima. Linen Linea alba transversalis obliqua per alam decurrit. Rectrix 1 longitudinaliter extrorsum alba, at sexta utrinque caerulescens; reliquae longitudinaliter extrorsum caerulescentes, introrsum nigricantes. 266. PARUS cristatus capite cristato. Fn. Gesnm. av. 642. f. med. Parus cristatus, Aldr. orn. . . . Parus cristatus. Will. orn. 175. t. 43. Parus cristatus. Raj. av. 74. n. 6. Parus cristatus. Alb. orn. 2. p. 53. t. 57. f. 2. Parus cristatus. Suecis Tofsmyssa, Tofstita. Uplandis Meshatt. Habitat in sylvis depressis. DESC. Dorsum fusco-cinereum. alae &canda nigro-cinerea, venter albus plumis introrsum nigris, caput vertice pennis longioribus &surrectioribus gaudet; estque caput colore mixto ex albo &nigro, plumae enim nigrae sunt apicibus albis: cristae plumae reliquis majores. pone oculos nigredo; gula macula magna nigra; collare nigrum. Pedes caerulei. PARUS caeruleus remigibus caerulescentibus: primoribus margine exteriore albis, vertice caeruleo. Fn. 240. Bell. ic. 96. a. Parus caeruleus. Gesn. av. 641. Parus caeruleus. Merr. pin. 178. Parus caeruleus minor. Will. oru. 175. Parùs caerulens. Aldr. orn. l. 17. c. 17. Parus caeruleus. Suecis Blämees. Habitat in Aluetis.