# Fauna Suecica iii

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/iii

C. LINNAEUS. Nter omnia, nunquam satis praedicanda, Orbis Terraquei Miracula, ipso HOMINE, nihil omnino illustrius, potius nihil est. Universum REGNUM LAPIDEUM constituunt corpora, quorum particulae fortuito vel concretae vel segregatae sunt, & quorum rudem massam artificiosius non instruxit natura. Minutissimum PLANTAE semen, massae cuidam Lapidei Regni immistum, rudiora corpora illa sibi assimilata sic instruit, ut nobiliora evadant; itaque Plantae plus artificii arguunt quam Lapides.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
