# Fauna Suecica vi

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/vi

Quamobrem nemo facile iturus est inficias Hominem esse Animal, & illud quidem primae Classis atque ordinis, quippe quod ceteris omnibus longe perfectius est; etiamsi enim haut munitus sit homo vel rabidis Dentibus, vel horrendis Cornibus, vel aduncis Unguibus, vel venenosis Aculeis &c. ipse tamen delere atque prosternere valet saevissimos Leones, pestilentissimos Angues, voracissimos Crocodilos, robustissimos Elephantes, vastissimos Cetos, pernicissimos Sciuros; immo vero, quidquid Avium supremum peragrat aërem, quidquid Piscium maris abyssum tenet: ut nihil adeo eorum, quae corpore gaudent animato, satis ipsi resistere queat. In orbem terraqueum prodiit Homo nudus omnino atque inermis, cum reliqua Animalia vel Pellibus, vel Plumis, vel squamis, vel loricis, vel testis vel spinis Creator providus donaverit; aliis cesserunt Alae queis in sublime se attollant; aliis Pinnae quibus in profundo natent; aliis plurimi Pedes quorum ope alacrius cursitent; Hominem vero nudum, cunctis hisce praesidiis destitutum, nec nisi duobus insistentem pedibus, quibus reliqua Quadrupedia vix ac ne vix incedere possunt, prae ceteris unica proprietate ornavit Deus, puta Ratione; qua dexterrime usum hoc Animal, tot tantaque conficiat opera, quot alia Animantia nulla, immo de sui ipsius Auctore & Creatore judicare non diffidat; Proprietas isthaec, in oculorum adspectum non cadens, ut originis, ita indolis est divinae. Itaque omnium, quos produxit Deus, universi orbis incolarum hoc est, omnium omnino animalium praestantissimus est Homo, cui proinde, singulari vereque paterno moderamine, praeesse, & quam optime prospicere voluit Beneficentissimus ille Naturae Auctor. Animali huic formosissimo, ut omnium sapientissimo, ita constituto orbis terrarum Regi & Domino, splendidissimam sedem suapte manu paratam, Deus attribuit, Paradisum loquor sive Hortum Eden, maxima omnium eorum, queis opus erat, affluentia spectabilem. Heic omnia Animalia, Plantae omnes fuere; adeoque maxima varietas, maxima voluptas. Ecce primum vereque primarium Hortum Botanicum, primi Hominis jam integri summeque beati Hospitium; Ecce primas Hominis curas, delicias primas, Animalia & Plantas.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
