# Fauna Suecica vii

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/vii

Primae Hominis actiones, quas in Paradiso exercuit, duas summarias scientiae partes complexae sunt; hae erant: Inspectio Creaturarum & Impositio nominum (*); ut nomina, animalibus a se imposita, retineret ipse, oportuit habere distinctos characteres s. notas, quibus species distinguerentur. quos ut obtineret, accuratiori singulorum examine, adeoque Zoologiae cultura fuit opus; nimirum teste S:a Sia & communi experientia, concessum est homini in animalia cetera imperium, cum Hominis caussa videatur cuncta alia genuisse natura (**); Haec animalia in usum suum plerumque converteret; usum non innatae ideae, sed experientia sola suggessit; Experimenta vix cum aliis communicari possent, (*) Vorulam. aug. Scient. 25. (**) Plin. hist. mund. VII: 1. sent, nisi per nomina; nec nomina absque charactere; immo Magister ipse, qui nomina imposuerat, quamvis propria & a se ipso confecta, retinere ipse nequiverat absque charactere & differentia specifica; primus enim gradus sapientiae est & erat res ipsas nosse; nomina si perierant, perierat & rerum cognitio; itaque primi hominis cura in statu felicissimo, cum impositione nominum, erat Zoologiae studium, adeoque hoc studium maxime naturale.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
