Latin
GYNANDRIA
Carl Linnaeus, Flora Alpina 24
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his plantarum ita allatis speciebus, paucissimas tantum 1— exempli loco eligam, quarum in conficiendis cibis, oeconomia, tinctura, Medicina &c. usus est. Cum vero singularum demonstrare usum, primum mihi foret opus nimis diffusum, quo tenues meae pagellae in grande excrescerent Volumen; deinde vires &dicti earum usus, ab orbe nostrae aetatis erudito, non satis sunt determinati, quin essent multi hujusmodi detegendi, si plantae illae vivae haberentur ad manus, ut eas coram experiri liceret; aliquas tantum uniuscujusque supra dicti usus, exempli caussa memorare juvabit. ESCULENTAE Plantae, quantum scio parvum constituunt numerum. Heracleum panaces, austriacum, ulpinum, Angelica archangelica, Eryngium alpinum ametystinum, Sonchus alpinus; perplurimae Species Tetradynamiae, Prenanthes Hieracia &nonnullae aliae, partim crudae partim coctae possunt comedi, ne quid nunc dicamus de nucibus Pini Cedri. OECONOMICARUM plantarum recenseri possent complures, &apud nos Betula nana, variae Salices &Gramina varia, praecipue vero Pini Species plures. Pinus PICEA, arbor admodum magna, crescit in summis montibus Helvetiae, Sveviae &Scotiae, sed proxime ad illum locum, ubi Sylva patentibus terminatur campis, &in quo ipso ingens profundi humi atrae deprehenditur copia. Arbor haec non vulgarem praestat usum, si asseres aliaque instrumenta &utensilia oeconomica ex ea fuerint confecta. Potissimum vero ex illa sumitur Terebinthina vulgaris, qua quam plurimi quotidie utuntur opifices, praeter magnam ejusdem copiam, quae in Pharmacopoliis usurpatur.