# Flora Alpina vi

Carl Linnaeus, Flora Alpina, MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/vi

Beneficio Scientiae Naturalis non primum modo innumeros, quos terra ubertim edit, foetus distincte cognoscimus, sed dein etiam indolem & proprietates eorum, juxta naturalem singulorum nexum, per leges fixas & constantes determinatum, penitius perspielmus. Circa finem superioris & initium hujus seculi, plures vel sola Anglia aluit Scientiae Naturalis cultores, quam omnes pene ceterae Europae partes, simul sumtae. Effecit indefessum, quod horum fuit studium, cum magna solertia conjunctum, expiscandi & explorandi quidquid in patrio eorum reperiebatur solo, ut integra ferme Natio illa, pari velut infecto sit circumspectione & sollicitudine, quam jugiter consecuta est cura capiendi ex omnibus, quae indagari potuerant, utilitatem quantam excogitare licuit, maximam. Novissimis temporibus Nostrates, cum fundarent Regiam Academiam Scientiarum Stockholmiensem, indeque continue gnaviter id egerunt, ut, quos in Patria nostra benignissimum Numen reconditos voluit, naturae partus sedulo tollerentur vitaeque aptarentur usibus. Id etiam laudatissima Academia, quemadmodum pleraque Ejus Acta in lucem edita perspicue testantur apprime egit, ut quam plurima, quae usui esse possint, experimenta cogeret & exponeret oeconomica; quae ipsi quoque & amorem & auctoritaStiv mano rec tem apud exteros conciliarunt. Inter alia ejusmodi experimenta, non sine voluptate animadverti illud, quod N. D. Praeses Ato 1754. Academiae Scient. suppeditavit, de cultura Alpium Lapponicarum, instituenda per plantas quasdam vel arbores, quae ex Alpibus exoticis desumtae & advectae, cum insigni respublicae emolumento, in nostris illis feri & propagari queunt, quodque adeo Nationi complacuit Nostrati, ut, eadem Academia Scient. distributura primum omnium, quae proposuit, praemium, N. D. Praesidem, ob hoc ipsum experimentum primo numismate Auri Symbolico donare, sui officii esse duxerit.

---

Carl Linnaeus (with Nils Nilsson Amann), Flora Alpina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Alpina.
