Latin
MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES
Carl Linnaeus, Flora Alpina x
Unproofread scanNot analysed yet
Istae vero Plantarum Alpinarum, quae nostris in hortis nutriri queunt, illic ubique locorum crescunt tanquam plantae vernales, quarum vere cernitur venustas, sed quae ceterum per totam aestatem atque autumnum aut evanescunt aut tristes comparent. Hinc sequitur, ut plantae alpinae, si in hortis nostris propagabuntur, ramulis Abiegueis aliisque hieme sint tegendae, quo nix in eis quam diutissime conservetur, donec omnes gelidae noctes vernae praeterierint. Deinde subito sunt detegendae &apricae ventis exponendae, quoad ejus fieri potest, omnibus, velut in solo suo natali, quod, quoniam editum est &patulum, continuis fere verritur ventis. Aestatem in alpibus praeterlapsam, ingruente illic gelu, proxime excipit hiems nec admodum pluviosa, nec regelatione interrupta, sed statim magnam afferens copiam nivis, quae ad altitudinem non vulgarem cumulatur, &terram nondum gelu aite rigentem tegens, a vehementi illo, qui in hisce montium excelsitatibus regnat, tuetur rigore. Itaque etiamsi hae herbae in frigidissimo nascantur climate, eam tamen haud sentiunt radices illarum gelu vehementiam, quae eas vexat in nostro, quamvis multo calidiori. Quo fit, ut herbae Alpinae in nostris hortis frigore saepe pereant, quod eis paradoxon videtur, qui Alpium naturam ignorant. In Geographis distinctam desidero determinationem etiam earum alpium, quae in florentissima sitae sunt Europa, cum condigna attentione non designaverint, quinam montes proprie appellandi sint alpes. Quam plerumque alpium Europaearum acquirere potui notitiam maxime debeo Botanicis; at vero facile metuenda est confusio ab Italis, qui inter alpinas referunt magnam partem Svecicarum herbarum, quarum tamen non paucae in ipsis alpibus nunquam crescere possunt. Harum igitur aliquas breviter exempli caussae enarrabo, quamvis Alpium historiam texere proprie mei non sit instituti. 1.