# Flora Alpina xi

Carl Linnaeus, Flora Alpina, MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xi

LAPPONIAE Alpes inde a mari albo inter Sveciam & Norvegiam, usque ad Vermelandiam se extendunt, adeo ut Alpes Lapponicae & Norvegicae planè sint eaedem, circiter 150 ad 200 milliaria Svec. longae, & 10 ad 20 latae, ita tamen, ut maxima pars ab eo latere, quo Sveciam spectant, uepote quo lentius declives planities relinqvunt majores, quam quo ad Norvegiam vergunt, ubi majora habent praecipitia. 2. PANNONICAE alpes, ad quas praecipue pertinent, Carinthiae, Taurerus rastadiensis, Draunstein austriae superioris, Tyrolenses sive Tridentinae aliaeque a Clusio & Bunsero visitatae. 3. HELVETICAE, quae sunt duae quasi montium catenae quibus tota Helvetia continetur, illa ad septentrionem & occasum, haec ad meridiem & orientem, inque his notantur juga Götthardus, Furca, Nessus, Gemmius, Stockorn, Hovenstein, Wasserfall atque aliae, quae a Nobiliss. Hallero accurate notata & visitata sunt. 4. RHAETICAE alpes, ut Baldus, Pistorienses, Loch altissimus mons Vallesiae &c. 5. ITALICAE alpes: Apenninae, juga dividentia universam Italiam, Apitanae Aprutius mons vulgo Hortus Centauri Jura vertice Thuiri prope Genevam Alvernia florentina Muticenses Nurcinae Argentariae, Aequicolorum, Campoclarenses, Allobroges in Sabaudia versus Delphinatum Gallorum Amatricenses, Gorganus Apuliae, &c. 6. GALLICAE Alpes: Mous Pilati supra Lugdunum Gallorum mons Calcaris monspelii & Hortus Dei, de Lens Bourgdeysen & Crista, nec non Carthusia major supra Gratianopolim, Mont-dor Montes aurei. 7. PYRENEAE alpes inter Galliam & Hispaniam. 8. BRITANNICAE: In WALLIA Snotwdon & Caderidin, in JORCKSCHIRE Ingleborugh. Hardknot, nec non in ARRONIA, WISTMORLANDIA, ut & in SCOTIA, Betaik atque in HIBERNIA, Mängarton, Sligo. 9. EXTRAκῳ 8 (α 9. EXTRANEAE Alpes, Olympus, Libanon, Ararat, mons Pico Teneriffae. Peruvianas, Tatarias aliasque innumeras sciens praeter eo; quas quaesituro, duces plerumque sequendi sunt maximi quique fluvii ad primos eorum ramos, originem suam saepissime repentes ex illis, quae tempestatibus aridissimis ex nive sua perenni, aquam suppeditant fluminibus, alias exsiccandis, siti perituris animantibus. CAP. II. LANTAE ALPINAE sunt 1), qua maximam partem exiguae, utpote in aperto natae campo, & ventis expositae omnibus: magnae enim umbrosis ut plurimum reperiuntur.

---

Carl Linnaeus (with Nils Nilsson Amann), Flora Alpina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Alpina.
