# Flora Alpina xii

Carl Linnaeus, Flora Alpina, MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-alpina/xii

2) Duriores, tum quod in sabulo, & terra macra fere crescunt, tum quod a ventis quassantur & duriori vexantur coelo: ut taceam, quod fruticum alburna, per aestatem tam brevem, minus crassa induant, adeoque ipsi minus augeri queant. 3) Dantur etiam in alpibus plantae nonnullae succulentae, quae ex aëre praecipuum suum attrahere possunt alimentum 4) Sunt plaeraeque fruticosae, quarum duri ramuli humi repunt. 5) Si quae hic reperiuntur molliores plantae, sunt illae plerumque in solis scaturiginosis & juxta rivos. 6) Inter frutices in alpibus frequentissimae & praecipuae sunt Salices, quod hae mature, uti notum est, florent & brevi producunt fructum suum. 7) Sunt plures in alpibus plantae viviparae, quam alibi, quo, si forte fructus non maturescat, caulis suas serat gemmas sive bulbos, ut Festuca, Poa, Polygonum, Saxifraga Per alpes nostras proficiscenti plurimas contemplari licet plantas peregrinas, quae alibi in Patria frustra quaeruntur, i. ePlantas mere alpinas. Horum si cognoscere cupis nomina, descriptiones & figuras, in nullis ea aliis reperies auctoribus, quam iis, qui herbas collegerunt in alpibus nobis extraneis, quamvis a nostris procul sitis.

---

Carl Linnaeus (with Nils Nilsson Amann), Flora Alpina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Alpina.
