Latin
MINE HOGGUNSTIGE GYNNARES
Carl Linnaeus, Flora Alpina xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Contra, qui herbas perlustrat in longinquis illis crescentes alpibus, quae alibi in Europa non comparent, earundem magnam partem in nostris alpibus spontaneam agnoscet. Tandem etiam nonnullae in iis sunt, quae in illis non deprehenduntur. Aliquae iterum obviae sunt in Alpibus Helveticis, quas non invenire licet in Scoticis aut Pyrenaeis &sic porro. Cujus tamen rei ratio non videtur esse alia, quam quod, semina sua ab his Alpibus in ceteras, per longam eorum distantiam non licuit illis transmittere vel serere. Cum igitur plurimae plantae Alpinae pluribus communes sint Alpibus, aliis vero terrae speciebus non item; satis inde perspicitur rationem &fundamentum soli illarum in ipsa alpium natura latere; hinc ita argumentamur: Quandoquidem eadem est natura Alpium, inque ea continetur ratio plantarum in iis crescentium, sequitur ut eaedem in singulis crescere possint plantae: Ergo quae in aliis jam crescunt, in nostris etiam crescere possunt. Unde porro hoc resultat consectarium: Si plantarum quarumcunque Alpinarum semina advecta in nostris sererentur alpibus, non illic modo facile crescerent, verùm etiam, ibidem velut in ipsa sua patria, se propagarent &multiplicarent. Qui Alpes sibi utiles redditurus &cum fructu culturus est, ei, si res recte succedet, 1) omnes plantae Alpinae sunt cognoscendae. 2) Quibusdam in Alpibus singulae crescant, sciendum, ut semina inde, vel vivas sibi comparet radices. 3) Cunctae eidem sunt examinandae, inprimis vero indagandum quaenam publicis inserviant commodis, utpote quarum in cibis parandis &suppellectilibus in medicina vel fabricis &opificiis usus est, atque hae potissimum plantandae, quo modo in alpibus nostris novae oriri &existere poterunt divitiae, &quod insequitur, incolae, qui eis quiverint sustentari. Lata ad hunc finem aperietur via, si dignetur REGIA MAJESTAS, exiguum quendam Hortum, in ipsis alpibus instituendum curare, eumque custodiae &inspectioni cujuspiam IOD piam credere, qui plantas peregrinas primum allatas recte curare noverit. Id quod ab accola quodam Alpium eo facilius posset peragi, cum sex adesummum septimanae quotannis, negotio isti perficiendo essent suffecturae.