Latin
LEONURUS
Carl Linnaeus, Flora Suecica 181
Unproofread scanNot analysed yet
500. SCUTELLARIA foliis integerrimis, inferioribus hastatis, superioribus sagittatis. Act. stock. 1741. p. Scutellaria folio non serrato. Riv. mon. 772 Cassida folio non serrato. Cels. ups. 7. Habitat in Gotlandia, praesertim prope Gothem; Slite, ostergarn, Kyllaei in pascuis succulentis ad aquas littoris orientalis. similem reperi prope Upsaliam, sed altiore caule. Descr. Radix repens. Caulis simplicissimus, vix digiti longitudine, tetragonus, internodiis septem. Spica longitudine fere caulis, secunda, laxa, patens, caerulea. Flores solitarii ex singula ala foliorum (oppositorum, hinc bini). Folia hastata vel sagittata &auriculata simul sunt, praesertim inferiora, quae longioribus gaudent petiolis; superiora autem subsessilia &fagittata, minime vero auriculata; folia floralia ovato-lanceolata; omnia folia integerrima sunt. Corollae labium inferius flexuosum, integerrimum. raro rami juxta terram prorumpunt.