Latin
MELAMPYRUM
Carl Linnaeus, Flora Suecica 187
Unproofread scanNot analysed yet
Contracta cum viro intima amicitia in Belgio, eum inexstinguibili plantarum Insectorumque ardore infeci, adeo ut in rimandis minutissimis plantarum partibus iisdemque acutissime describendis paucos superiores habuerit. Vacuo munere Medici ordinarii Societatis Belgiae Indiae Occidentalis, Surinamae me elegit Divus Boerhaavius; cum autem recusarem torridas inhabitare zonas sub arctoo ipse natus &educatus, mihi concessit Beatus Vir ad hoc munus vocare quemcunque vellem; arrisit hoc integerrimo amico Barrichio, plantarum sola caussa, commendatur apud Boerhaavium. recipitur, &Surinamas petit; ubi nescio quo Gubernatoris Surinamae odio, &malitia, nunquam ipsi laeta concessa hora, hinc taedio, invidia, pauperie, aestu, post dimidium annum obiit, meliori fato, si quis alius dignissimus Vir. Qualis fuit hic vir docet dissertatio de calore, docebunt litterae ad me Surinama missae, plenae plantarum observationibus curiosissimis.