Latin
POLYANDRIA
Carl Linnaeus, Flora Suecica 211
Unproofread scanNot analysed yet
Corolla omnino absque calyce, reliquae omnes calyce gaudent. Radix bulbosa subtus fibrosa, quod nec in alia specie hujus generis. 3. Caulis simplex absque ramis, nisi quod unicus ex infima ala interdum prodeat. 4. Folia in caule communiter duo. 5. Membrana e radice plantam ante explicationem includens. 6. Bractea lata foliacea sub singulo flore. Varietatum notae propriae sunt sequentes: α. radix solida, bracteae incisae. β. radix solida, bracteae integrae. γ. radix cava, bracteae integrae. Sic conjungit varietas β plantas radice solida a &cava γ, quae β uti a radice solida, sed uti γ bracteis integris gaudet.