Latin
ASPLENIUM
Carl Linnaeus, Flora Suecica 313
Unproofread scanNot analysed yet
863 LYCOPODIUM spicis solitariis sessilibus, foliis aculeato-ciliatis, capsulis tetraspermis. Lycopodium caule repente, ramis spica foliis patula instructis. Fl. lapp. 421 Selaginoides foliis spinosis. Raj. syn. 3. p. 106. Dill. Muscus terrestris repens, clavis singularibus foliosis crectis. Scheuch. it. 43. t. 6. f. 1. Habitat in Uplandia ad templum Borstel locis turfosis, &Hambranger &c. Obs. Non capsulae ternae congestae, sed in alis inferioribus semper quatuor capsulae coadunatae, quarum par alterum inferius, alterum superius est, ut si ad latus inspiciantur ternatae appareant, cum támen quaternae sint; hae dehiscentes fundunt totidem femina magna solida. at in eodem caule, supra praecedentes capsulas tetraspermas, aliae reperiuntur magis flavae, laxiores &omnino simplices seu rotundae, quae farinam, non vero semina fundunt; an itaque posteriores mares, praecedentes faeminae? quod si sit, cur itaque fariniferae non demittunt farinàm antequam seminiferae semina dejecere? an ergo seminiferae pro bulbiferis habendae? SPHAGNUM. 864. SPHAGNUM ramis deflexis. Fl. lapp. 415. Sphagnum palustre molle deflexum, squamis cymbiformibus. Dill. musc. 246. t. 32. f. 1. Sphagnum cauliferum &ramosum palustre molle candicans, reflexis ramulis, foliolis latioribus. Dill. giss. 229. Hall. helv. 95. Muscus palustris in ericetis nascens. Pluk. phyt. 101.