Latin
DROSERA
Carl Linnaeus, Flora Suecica 92
Unproofread scanNot analysed yet
dononaei. Lob. hist. 63. adv. 51. ic. 124. Suecis Wild-Tulpan. Habitat copiosissime circa Lundinum. Obi. Non est dubium, quin haec e seminibus ex hortis rejectis primum dispersa fuerit; sed demum climati adsueta nunc indigena facta sit, uti plures aliae plantae, e. §. Berberis, Grossularia &c. non tamen huic jus civitatis Suecanae negare licet, cum se propriis seminibus hodie sponte propaget, nec exstirpari possit hyemum nostratum faevitia. Sic &Fritillaria hodie sponte crescit in prate regio Upsaliensi sat copiose, observante Lib Barone. H. Car. Bielke; cum autem adhuc in unico loco sit observata, noluimus Fritillariam, Nicotianam rotundifoliam, similesque associare; licet nullus dubitem, quin post ize Ο0ς 100. annos &hae &longe plures erint inquilinae, quae hodie tanquam extraneae hortensium cohortem intrant.