# Flora Suecica 92

Carl Linnaeus, Flora Suecica, DROSERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/92

dononaei. Lob. hist. 63. adv. 51. ic. 124. Suecis Wild-Tulpan. Habitat copiosissime circa Lundinum. Obi. Non est dubium, quin haec e seminibus ex hortis rejectis primum dispersa fuerit; sed demum climati adsueta nunc indigena facta sit, uti plures aliae plantae, e. §. Berberis, Grossularia &c. non tamen huic jus civitatis Suecanae negare licet, cum se propriis seminibus hodie sponte propaget, nec exstirpari possit hyemum nostratum faevitia. Sic & Fritillaria hodie sponte crescit in prate regio Upsaliensi sat copiose, observante Lib Barone. H. Car. Bielke; cum autem adhuc in unico loco sit observata, noluimus Fritillariam, Nicotianam rotundifoliam, similesque associare; licet nullus dubitem, quin post ize Ο0ς 100. annos & hae & longe plures erint inquilinae, quae hodie tanquam extraneae hortensium cohortem intrant.

---

Carl Linnaeus, Flora Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Suecica.
