# Flora Suecica iii

Carl Linnaeus, Flora Suecica, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/iii

Tua enim cura, Tuoque sub auspicio Studium Botanicum in Academia Upsaliensi ita hodie viget, ut vix umquam hic locorum pulcrius effloruerit. Te quoque Autore & Svasore SERENISSIMUS REX noster Professionem mihi, qua fungar, Medicam & Botanicam concredidit. Demum & Tibi, ILLUSTRISSIME CANCELLARIE, necesse est rationes reddamus Professores Opsalienses, quo ardore scientias colamus easque discipulis nostris proponamus. Vivas quam diutissime sospes & incolumis. ILLUSTRISSIMAE EXCELLENTIAE TUAE * XX Dabam Upsaliae 1745. d. 10 Augusti. Simississimus cultor CAROLUS LINNAEUS. IRIEIIIIOS LORA SVECICA inter Europaeas, facile omnes, Regnum tenet maxime boreale, extensum per veterum Scandinaviam, in qua hodie SUECIA, GOTHIA & NORLANDIA sitae sunt. Longitudo peninsulae hujus ab ultimo Europae angulo septentrionali Nordcap austrum versus ad ejusdem ultimum apicem Vstadium, è regione Germaniae, ultra 200 milliaria Suecica porrigitur. Latitudo ejusdem ab Atlantico mari & Norvegiae confiniis, ad Balthici maris insulas & Finlandiam usque patet. Ex situ igitur hocce boreali, licet Florae nostrae regnum gelu & pruinis maxima anni parte vexetur, & vix quidquam viride proferre posse videatur, pro coelo tamen & solo diverso, diversas easque numerosissimas alit plantas. ALPES Lapponicas, quae ab occidentali & septentrionali latere Norvegiam a Suecia distinguunt, eaedem inhabitant plantae, quae in aliis, licet remotissimis alpibus Helveticis, Pyrenaicis, Scoticis &c. leguntur, uti Ranunculus Betula 777. Moehringia 316. Cerastium 390. Pedicularis Cucubalus 380. Diapensia 172. Rumex 294. Hieracium 632. Andromeda 336. Anthericum Erigeron 692. Sibbaldia 260. Arbutus 340. Draba 524. Juncus Dryas 425. Cardamine 563. Festuca Alchemilla 136. Arabis 566. Saxifraga351. 352. Poa 79. Veronica 13. Doronicum 684. β Phleum 51. Bartsia 515. Gnaphalium An Westrogothia Saxifraga 358. Jemtia Satyrium 731. Ostrogothia Leontodon628. Bahusia Ligustrum Ostrobothnia Campanula 178. Vastum adeoque terrarum hocce spatium, quod inter septentrionalem Lapponiam & meridionalem Scaniam situm est, non potest non majorem plantarum numerum, diverso solo coeloque adsuetum, producere, quam vel exteri facile crederent vel ipsi sperarent nostrates Botanici. Has plantas ut investigarem, peragravi Uplandiae Nemora, Gotlandiae Littora, Oelandiae Petras, Gestriciae Clivos, Scaniae Campos, Helsingiae Colles, Blekingiae Lucos, Medelpadiae Tesqua, Angermanniae Montes, Smolandiae Saltus, Ostrogothiae Arva, Westrobothniae Saliceta, Lapponiae Alpes, Sudermanniae Agros, Nericiae Pineta, Ostrobothniae Paludes, Finlandiae Ericeta, Wessmanniae Prata, Dalekarliae Sylvas, Alandiae Insulas, Duplici praeterea itinere Norwegiam adii, altero ad

---

Carl Linnaeus, Flora Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Suecica.
