# Flora Suecica xi-2

Carl Linnaeus, Flora Suecica, SILENE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/xi-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/xi-2

Brevitati operis consului, ne mole gravis ad herbarias excursiones evaderet liber, & hinc additarum observationum paucitas. Nomina specifica quaedam mutavi, non quod priora erronea putarem, sed ut nova haec clariora & faciliora evaderent. ernacula nomina dedi gentis nostrae votis; eorum nulla, nisi Graminibus, a me confecta sunt. Si enim plantis singulis Svecana nomina imponerem, in eoque Genera observare voluissem, vulgo aeque difficilia intellectu futura fuissent ac latina. Non quidem ignoro, a Botanicis nostratibus multo plura adferri herbarum nomina, quae tamen ideo minus probanda mihi visa sunt, quia dibzy G Google quia nonnisi ex Germanicis aut Latinis translata, minime autem vera nomina Svecis usitata. Ruricolae nostri vix aliis plantis nomina imposuerunt, quam quae singulari forma, colore, odore, sapore, utilitate aut noxa distinguuntur; plerisque proin plantis nulla sunt. Ubi autem inveniuntur, ibi sollicite, partim ipse sub peregrinationibus meis praesens, partim commercio literarum cum peritis incolis instituto, ea indagavi; in Helsingicis S. Baelterus in Roslagicis C. Ternstrom in Westrogothicis S. Hof, in Bahusiis P. Kalm, in Ostrogothicis J Wiström nomina communicarunt.

---

Carl Linnaeus, Flora Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Suecica.
