# Flora Suecica xii

Carl Linnaeus, Flora Suecica, SILENE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/flora-suecica/xii

Ad vitandam Svecorum nominum confusionem adjungendae fuerunt Provinciae, ubi appellationes pleraeque receptae sunt, cum diversas nomina eadem saepe indigitant plantas diversis in provinciis. 2. g. Hypericum Svecis, Filipenduia Westrobothnis, Buphthalmum Gotlandis suetice Herba St. Johannis dicitur & sic de aliis. Varietates plerasque studio praetermisi, nec nisi paucas admodum speciebus suis subjunxi; Si aliorum more varietates, specierum loco, numerassem, duplo certe major ostentari potuisset plantarum copia; ego autem, qui plantas ipsas, non vero numerum earum auctum, attendendum judicavi, ab illa consuetudine discessi. Species plantarum suecicarum ante me investigarunt Frankenius, Rudbeckii, Tillandsius, Bromelius, Linderus, Celsius; horum O. Celsius Theologiae Doctor & Professor primarius Upsaliae, plura in hac parte quam caeteri omnes praestitit, qui plantas etiam minutissimas indagavit, & eadem indubitatis lynonymis proposuit. OPEGoogle OPERA Botanica SVECORUM. ANNO 1621. CHESNECOPHERUS JOHANNES. Prof. Med. Upsal. STARCHII J. L. Diss. Acad. de Plantis. Upsaliae 1621. quarto. Primus inter Suecos qui de plantis scripsit; Tractat generalia de plantis, earumque partibus. FRANKENIUS JOHANNES. Prof. Botan. Upsal. Speculum Botanicum. Upsal. 1638. quart. p. 44. latino-suetice. Speculum Botanicum Renovatum. Upsal. 1659. quart. p. 40. latino-suetice. Primus plantas Sueciae enumerat, sed mixtas Exoticis, absque synonymis. HERNODII. J. O. Diss. ac. de NICOTIANA. Upsaliae. 1633. quart. p. 14. MANSON ARVID, Rydaholm. Orta-Bok. Stockholm. 1654. Octav. p. 262. suetice. Compilator tradit empirice plantarum vires. 1658. RUDBECK OLAUS (Pater) Prof. Botan. Upsal. Catalogus Plantarum Horti Acad. Upsaliensis. Ubsaliae 1658. duod. p. 43. latine. Primus catalogus primi horti Academ. Suecici. Auctarium Horti Upsaliensis Academiae. Upsaliae 1666. duod. p. 22. latine. Plures exotice in Hortum introductae plantae, Hortus Botanicus. Upsaliae 1685. Octav. p. 120. latino-suetice. Idem praecedentibus additis nominibus sueticis, etiam hic absque synonymis. Deliciae Vallis Jacobaeae. Upsaliae. 1664. Duodec. latine. Catalogus est. Horti Jacobi De La Gardie, Jacobsdahl dicti, hodie Ulriksdahl, in quem plantas rariores introduxerat auctor. 1671. KEMPE ANDREAS. Westrogothus. Anatomicerade Granen. Hamburgi 1671. duod. p. 122. suetice. Hamburgi 1688. duodecimo, germanice. 1673. TIL-LANDS ELIAS. Profess. Med. Aboae. Catalogus plantarum prope Aboam. Aboae 1673. Octav. Aboae 1683. Octav. p. 68. auctior. Enumerat plantas majores absque synonymis cum nominibus sueticis & fennonicis, additis viribus. Icones. Aboae 1683. Octav. p. 160. Figurae mediocres ex aliis, paucae novae. GRIMMIUS NIC. Gotlandus. Med. Zeylonensis. Laboratorium Zeylanicum S. Thesaurus Zeylonae. prodiit etiam sub falso auctore Pielat. Act. nat. Cur. Planta mirabilis distillatoria. Arbor Benzoin. Coralloides. Arbor Camphorae. Coccus Moldavica, Santalum &c. Convolvulus syriacus ann. 3. flore albo. Zedoaria Zeylanica. Cinnamomum veterum. Planta stercoraria. Pisum indicum majus coccineum. Arbor Cinnanomi. Act. Haffn. v. 3. Tradit vires plantarum praesertim chemice. 1684. PALMBERG JOHANNES. Lector. Stregnensis. Serta Florea Suecana. Stregnes. 1684. Oct. p. 416. suetice c. figuris. StockXII Stockh. 1733. Oct. p. 282. suetice sine figuris. Descriptiones imperfectae, figurae rudes, vires compilatae. Stenmejer appendicem subjecit. 1687. BROMELIUS OLAUS. Medicus Gothoburg. Chloris Gothica. Gothoburgi 1694. Oct. Primus synonyma adhibuit in hac flora; etiam nomina Suecica adjecit.

---

Carl Linnaeus, Flora Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Suecica.
