Latin
FRUCTIFICATIO
Carl Linnaeus, Fundamenta botanica 19
Unproofread scanNot analysed yet
Proportio (93) Naturalissima profert erectum Calycem Corollâ minorem, cum Staminibus &Pistillis longitudine aequalibus; si autem Pistillum staminibus longius est, nutat Flos; Si vero Stamina &Pistilla versus idem latus declinata sunt, tum decumbit Flos. Pericarpium e germine factum incrassatur, Seminibusque parvis repletur. Situs (93) Naturalissimus est, quod Calyx involvat Receptaculum, cui Corolla alternatim adnascitur; huic autem interius alternatim respondent Filamenta, quorum apicibus Antherae incumbunt Centrum Receptaculi occupat Germen, cujus apici Stylus insidet, summo Stigma gerens. Hisce decidentibus Germen in Pericarpium crassescit calyce sustentatum, Semina Receptaculo Fructus adnexa includens. Receptaculum Floris germini vel subnascitur, vel circumnascitur, vel supernascitur. DIFFERENS (92) Structura Fructificationis ab iis partibus, quae in diversis saepe differunt plantis, desumitur. Calyx differt (98) quoad a. numerum, com positionem, partes, lacinias; b. aequalitatem, figuram, marginem. c. extensionem; d. locum, persistentiam. Corolla differens (98) est, quoad a. Petala lacinias, nectaria; b. figuram, aequalitatem marginem; c. extensionem; d. locum, persistentiam. Staminum Filamenta differunt (98) quoad a. numerum, lacinias; b. figuram: c. proportionem; d. situm. Antherae autem quoad a. numerum, loculamenta; b.