# Fundamenta botanica 29

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica, CHARACTERES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/29

Goo zed Si nota quaedam fructificationis singularis (105), vel sui generis propria (171), in speciebus non omnibus adsit, ne plura genera accumulentur, cavendum. Si nota quaedam generi singularis (105) etiam in genere affini reperiatur, ne idem genus in plura, quam natura dictitat, separetur, cavendum. Quo constantior (93) pars aliqua Fructificationis (167) est in pluribus speciebus, eo etiam certiorem exhibet notam genericam. 175. In aliis generibus haec, in aliis alia pars fructificationis constantior observatur. 176. Si Flores (87) conveniunt, fructus (87) autem differunt, ceteris paribus, conjungenda sunt; contrariorum plerumque contraria est ratio. Figura (95) floris (87), certior est quam fructus (87) in plerisque generibus. Numerus (94) facilius aberrat quam figura (95): proportione numeri tamen optime explicatur. Broportio (96) saepe ludit. Situs constantissimus est. Receptaculi (86) floris duplicem situm magni fecit Tournefortius (64). Petalorum regularitatem nimiam fecit Rivinus 181. Nactarium (110) maximi fecit Natura, nihili hactenus data theoria. (54–76) 182. Stamina & Calyx, luxuriationibus minus obnoxia (120), petalis longe certiora sunt. Pericarpii structura, (92) toties a Systematicis 54–66) examinata, infinitis exemplis (77) dudum docuit, se minus valere (164), quam Veteres crediderunt. Luxuriantes Flores (119) ut Monstrosi & Eunuchi (150), in genere (159) constituendo (167), attendi (165) non debent.

---

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fundamenta_botanica.
