Latin
DIFFERENTIAE
Carl Linnaeus, Fundamenta botanica 41
Unproofread scanNot analysed yet
Nomen specificum imponat; qui novam adinvenerit speciem; si modo necesse sit (293) tale. Nominis specifici vocabula non erint composita, nominibus genericis similia, nec graeca, sed tantum latina: nam quo simpliciora, eo etiam meliora. Nomen specificum non erit tropis Rhetoricis figuratum, multo minus erroneum, sed fideliter, quae natura dictitat, exponat. Nomen specificum nec comparativum, nec superlativum sit. Nomen specificum terminis positivis, non vero negantibus, utatur. Similitudo omnis, in nomine specifico usurpata, dextra manu notior erit, licet &haec minus placeat. 300. Nomen specificum, nullum adjectivam sine opposito substantivo adhibeat. 301. Omne adjectivum (300) in nomine specifico sequi denet substantivum suum. Adjectiva (300) in nomine specifico usurpata, e terminis artis selectis (81–85), si modo sufficientibus, petenda sunt. 303. Particulas, adjectiva substantivave conjungentes, nomen specificum excludat. 804. Notae distinctivae partes plantarum (80), non vero adjectiva, in nomine specifico distinguant. Parenthesin Nomen specificum nunquam admittat. IX.