Latin
VARIETATES
Carl Linnaeus, Fundamenta botanica 43
Unproofread scanNot analysed yet
VARIETATES. Sexus (149) varietates naturales constituit, reliquae omnes varietates monstrosae sunt. Varietates monstrosas (308) constituunt flores multiplicati (120), pleni (121), proliferi (127 plantae luxuriantes, fasciatae, mutilatae: in numero, figura proportione &situ partium omnium (80), nec non saepe Color, Odor, Sapor, &tempus. Casuales monstrositates (309) &varietates, si levissimae vixque notabiles sunt, eas non curat Botanicus (7). 311. Luxuriationes (309) foliorum in foliis oppositis &digitatis facillime adsunt. Morbosas plantas, vel etiam aetates in Nominibus varietatum assumere, saepius superfluum est. Color corollae, in caeruleis purpureisque petalis, facillime variat. Locus aquosus folia inferiora, montosus autem superiora saepius findit. nomine varietatibus Planta naturalis (157), (158) opposito, notari non debet. ἄτι 316. Cultura tot varietatum mater, optima quoque varietatum examinatrix est. Varietates diversas sub sua specie colligere, non minoris est, quam species sub suo genere collocare (284).