# Fundamenta botanica 43

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica, VARIETATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/43

VARIETATES. Sexus (149) varietates naturales constituit, reliquae omnes varietates monstrosae sunt. Varietates monstrosas (308) constituunt flores multiplicati (120), pleni (121), proliferi (127 plantae luxuriantes, fasciatae, mutilatae: in numero, figura proportione & situ partium omnium (80), nec non saepe Color, Odor, Sapor, & tempus. Casuales monstrositates (309) & varietates, si levissimae vixque notabiles sunt, eas non curat Botanicus (7). 311. Luxuriationes (309) foliorum in foliis oppositis & digitatis facillime adsunt. Morbosas plantas, vel etiam aetates in Nominibus varietatum assumere, saepius superfluum est. Color corollae, in caeruleis purpureisque petalis, facillime variat. Locus aquosus folia inferiora, montosus autem superiora saepius findit. nomine varietatibus Planta naturalis (157), (158) opposito, notari non debet. ἄτι 316. Cultura tot varietatum mater, optima quoque varietatum examinatrix est. Varietates diversas sub sua specie colligere, non minoris est, quam species sub suo genere collocare (284).

---

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fundamenta_botanica.
