# Fundamenta botanica 46

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica, VARIETATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/46

Quaecunque plantae genere conveniunt (165), ctium virtute conveniunt; quae Ordine (161) naturali (162) continentur, etiam virtute propius accedunt; quaeque Classe (160) naturali (77) congruunt, etiam viribus quodammodo congruunt. VIRES. 338. GRAMINUM folia jumentis laeta pascua, semina minora avibus, majora hominibus esculenta sunt. STELLATAE Raji diureticae dicuntur. ASPERIFOLIAE Raji adstringentes & Vulnerariae sunt. PENTANDRIA monogyna baccifera monopetala communiter venenata est. UMBELLATAE (118) in siccis locis aromaticae, calefacientes, resolventes & carminativae: autem venenatae sunt; radiin humidis (357) ce & seminibus pollent. HEXANDRIAE radices secundum saporem (358.) & odorem (359), edules vel noxiae sunt.

---

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fundamenta_botanica.
