# Fundamenta botanica 48

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica, VARIETATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fundamenta-botanica/48

Plantae quarum flores Nectariis a petalis separatis (110) gaudent, communiter venenatae sunt. LACTESCENTES communiter venenatae sunt, minus tamen semiflosculosae Tournefortii. in humidiusculis insiPlantae in siccis sapidiores pidae magis, in aquosis saepius corrosivae sunt. Sapidae & Odoratae insipidas & inodoras viribus superant; demptis enim his, castratur etiam virtus. Sapidae & Svaveolentes bonae sunt, graveolentes autem malae, nauseosae vero purgantes, vomitoriae vel venenatae sunt. Dulces nutriunt, pingues emolliunt magis, salsae stimulant & calefaciunt magis. Acres corrosivae sunt si vero per exsiccationem sapore privantur, edules saepe evadunt. VIRES. 362. Amarae alcalinae sunt, stomachicae, antivenereae & saepius suspectae. Acidae calorem & sitim restinguunt. Austerae adstringunt. 364. Flores & fructus rubri acidum communiter occultant. 365. Color floris luridus & aspectus totius plantae tristis, suspectas reddit plantas. In scientia Naturali Principia veritatis Observationibus confirmari debent. CON

---

Carl Linnaeus, Fundamenta botanica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fundamenta_botanica.
