Latin
III. AMPHIBIA
Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols 14
Unproofread scanNot analysed yet
CLASSIS I. MAMMALIA. MAMMALIA haec &nulla alia mammata Animalia, ex structura, visceribus, organis homini proxima, pleraque Quadrupedia, nobiscum Continentem inhabitant, tanquam inter hostes atrocissimos, dum pauca Pinnata intra Pelagum se subducunt. VESTITUS Quadrupedium e Pilis flexilibus, mollissimis, distinctis, injuriae minus obnoxiis; iisque fertilioribus in frigidis quam aestuantibus terris. Hi vero Pili in Aculeos coaliti (Erinaceo, Hystricibus), aculei explanati in Squamas (Mani), squamae coadunatae in Scutum (Dasypis); at pilorum vellus saepe distinctum Suturis (Cani, Equo), quae elongatae in Jubam (Equo, Sui); Sed Aquatica nuda evasere, ne madefierent, nisi in terram exire aliquando necesse habeant. Praeterea Facies saepe Verrucis, Labia Vibrissis, Mentum Barba (Homini, Simiae, Caprae) &Pedes Callis non raro notata sunt. ULCRA, motus instrumenta, pro expeditiori fuga in evitando hostem, aut assequendo praedam TERRESTRIBUS sunt Pedes IV, quorum anteriores Palmis instruuntur, interdum tanquam Manus remoto pollice divisae (Primatibus, Dideiphibus); Posteriores autem Plantis, ut validius properarent, &hi vel Palmati digitis membrana connexis, ut natarent, vel Fissi digitis separatis, ut facilius currerent, aut Talis innixi, ut firmius persisterent (Homini, Urso); Ne vero fuga detererentur inter aspera, vel denso vellere manicati (Lepori timido, Vulpi Lagopo, Bradypis), vel Ungulis tanquam calceis induti sunt digiti (bisulcis Pecoribus, Suibus), qui etiam succenturiatis muniti talis, vel Solipedes indivisis pedibus (Equis); sed in manibus saepe ungues plani, orbiculati (Homini, Simiis Lemuribus); At vero rapaciores Ferae unguibus armatae subulatis ut praedam apprehenderent, lacerarent, terramque foderent; sed Volantia vel manibus elongatis palmatisque aëra scandunt (Vespertiliones), vel membrana inter palmas plantasque expandenda, velificant (Lemur, Sciurus, Mus). Aliter AQUATICA, quorum brachia intra latus retracta, &femora postice coadunata plantis in caudam horizontalem (Cetis). ARMA Mammalium praeter dictos ungues, nominandosque Dentes, imprimis Cornua cartilaginea capiti inserta sunt; haec vel solida perennia (Rhinoceroti), vel ramosa annua, primumque pilosa apiceque crescentia (Cervis), vel cava vaginantia basique crescentia (Bobus, Capris, Ovibus). CIBARIA instrumenta Dentes audiunt, qui triplices: Primores saepe compressi incisores pro evellendo, rodendo conscindendo; Lantarii conici longiores pro lacerando; Molares latiores pro conterendo, &hi obtusi phytiphagis, acutiores carnivoris; at edentula solae Myrmecophagae &Manis evasere.