# Systema naturae. 2 vols 20

Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols, II. BRUTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/systema-naturae-2-vols/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/systema-naturae-2-vols/20

rufus, cholericus, rectus. AmericaPilis nigris, rectis, crassis; Naribus patulis; Facie epheuus. litica, Mento subimberbi. Pertinax, hilaris, liber. Pingit se lineis daedaleis rubris. Regitur Consvetudine. β al(*) NOSSE SC IPSUM gradus est primus sapientiae, dictumque Solonis, quondam scriptum litteris aureis supra Dianae Templum. Mus. ADOLPH. FRID. Praefat. Physiologice: Te contextum Nervis, intertextum Fibris, Machina tenella, sed adolescente in perfectissimam, facultatibus instructam fere omnibus pluri busque, quam reliqua cuncta. Nudum in nuda humo, natali die, abjecit natura ad vagitus statim & ploratum, manibus pedibusque devinciendum Animal caeteris imperaturum; cui scire nihil sine doctrina: non fari, non ingre di, non vesci, non aliud natura sponte. Plin. Vides itaque qualem vitam nobis rerum natura promisit, quae primum nascentium omen fletum esse voluit. Seneca. Diaetetice: Te sanitate & tranquillitate, si noveris, felicem: Moderatis conservandum, Nimiis destruendum, Variatis afficiendum, Insvetis frangendum, Consvetis indurandum; polyphagum Culina instructissima, per errores gratissima, igne vinoque horrenda. Parvo fames constat, magno fastidium Seneca, Pathologice: Te tumidam usque dum crepueris bullam, piloque pendulam in puncto fugientis temporis. Nihil enim homine imbecillius terra alit. Homer. Nulli vita fragilior; nulli tot Morbi, tot Curae, tot Pericula. Breve universum utique aevi tempus: Pars aequa morti similis exigitur; nec reputantur Infantiae anni, qui sensu carent; nec Senectae in poenam vivaces: hebescunt Sensus, torpent Membra, praemoriuntur Visus, Auditus, Incessus, Dentes, Ciborum instrumenta. Plin. Sic magna pars mortis jam praeteriit, quidquid aetatis retro est Mors tenet. Totum denique hunc, quem vides populum, quousque cogitas esse; cito natura revocavit & condet; Mors omnes aeque vocat; iratis Diis propitiisque moriendum. Senec, II: 5y. albus, sanguineus, torosus. Euro Pilis flavescentibus prolixis. Oculis caeruleis. paeus. Levis, acutissimus, inventor. Tegitur Vestimentis arctis. Regitur Ritibus. luridus, melancholicus, rigidus. Astati Pilis nigricantibus. Oculis fuscis. cus. Severus, fastuosus, avarus. Tegitur Indumentis laxis. Regitur Opinionibus.

---

Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_naturae.
