Latin
CLASSIS VI
Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols 641
Unproofread scanNot analysed yet
CLASSIS VI. VERMES. TARDIGRADA, mollia, pandentia, vivacissima, redintegranda, humidi Animantia, acephala, apoda, androgyna, Tentaculis dignoscenda. IMPERFECTA veteribus, nec inepte, dicta animantia, destituuntur Capiae, Auribus, Naso, Oculis pleraque (a), Pedibus, Pulmonibus, ab Insectis itaque diversissima, a quibus dudum removi naturae cryptogama, sunt: Intestina, Mollusca, Testacea, Lithophyta, Zoophyta. INTESTINA terrena quondam dicta, ob summam simplicitatem corporis, terebrant omnia; perforat Gordius Argillam, ut aqua tranet, Lumbricus Humum, ne situ corrumpatur; Myxine Cadavera, ut liquescant; Furia Animalia, ut occidantur; Teredo Ligna, ut destruantur; quemadmodum Pholades, &Mytili Lithophagi Petras, ut solvantur. MOLLUSCA nuda, brachiata, vagantur pleraque per maria, coelo resplendentia, tanquam totidem lucernis tenebricosum illuminant abyssum Phosphorea, ut quod est inferius, sit tanquam superius. TESTACEA mollusca domiporta, calcareaque domuncula nobilitata, calcifica, &ipsa sape calcivora, insectis opposita, specierum numero, magna Naturae ludentis varietate, multiplicata (b) TESTAS polydaedalas Conchyliorum parium, (a) Vermium genus omne oculis caret; Plin, nisi forte Sepia ejusque Cymbium. Limates videntur etiam oculis instructi, modo veri sint oculi, a nostris certe diversi. Plin. IX: 33. Tot Colorum disserentiae, tot Figurae planis, concavis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, laevibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato; jam discinctione virgulata, crinita, crispa, canaliculatim, pectinatim, imbricatim undata, cancellatim reticulata; in obliqvum, in rectum expansa, densata, porrecta, sinuata, brevi nodo ligatis toto latere connexis, ad plausum apertis, ad buccinum recurvis; vide explicationem Bonanni; Kleinii.