# Systema naturae. 2 vols 7-2

Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols, NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/systema-naturae-2-vols/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/systema-naturae-2-vols/7-2

veluti castrorum acies distribuantur tumultu & fluctuatione omnia perturbari necessae est (r). NOMINA respondeant Methodo Systematicae; sint itaque: Nomina Classium, Ordinum, Generum, Specierum, Varietatum, Character. Classium, Ordinum, Generum; Specierum, Varietatumque Differentiis definita, nam nomina nosce oportet qui rem scire velit, M P. ) D L. (o) Act. holim. (p) Cicero. (q) Caesalpinus. (r) Caesalpinus. velit, confusis enim nominibus omnia confundi necesse est. Nominum ideoque impositio primi hominis in aurea aetate actio erat. SCIENTIA Naturae innititur Cognitioni Naturalium Methodicae & Nomenclaturae Systematicae tamquam filo ariadneo, secundum quod Naturae maeandros unice tutoque permeare liceat.

---

Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_naturae.
