Latin
NATURAE
Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ordo alius struentis est, alius est inhabitantis. Creator incepit a simplicissimis elementis Terreis, per Lapides, Vegetabilia, Animalia in hominem desiit. Homo autem incipiat a se ipso, desinat in Terram Auctor Systematis a particularibus ad universalia adscendat; Doctor vero contra a generalibus ad specialia descendat. Fontes enim concurrunt in rivos, hi in fluvios; adscendat autem nauta quousque poterit, nec tamen fontium ultimas origines attingerit Data distincta rerum cognitione ulterius penetrandum in Specialissimas Proprietates, Phaenomena, Mysteria, Dotes, Vires, Usus; Naturalis qvum Scientia trium regnorum Fundamentum sit omnis Diaetae, Medicinae, Oeconomiae tam privatae quam ipsius naturae. Felices agricolae bona si sua norunt. Omnes res creatae sunt divinae sapientiae &potentiae testes, divitiae felicitatis humanae; ex harum usu bonitas Creatoris; ex pulchritudine Sapientia Domini; ex occonomia in Conservatione, Proportione, Renovatione potentia Majestatis elucet. Earum itaque indagatio ab hominibus sibi relictis semper aestimata; a vere eruditis &Sapientibus semper exculta; perverse doctis &barbaris semper inimica fuit. RENarrabo mirabilia Tua DOMINE, &virtutem Terribilium Tuorum dicant generationes. David.