# Systema naturae. 2 vols 8

Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols, NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/systema-naturae-2-vols/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/systema-naturae-2-vols/8

Ordo alius struentis est, alius est inhabitantis. Creator incepit a simplicissimis elementis Terreis, per Lapides, Vegetabilia, Animalia in hominem desiit. Homo autem incipiat a se ipso, desinat in Terram Auctor Systematis a particularibus ad universalia adscendat; Doctor vero contra a generalibus ad specialia descendat. Fontes enim concurrunt in rivos, hi in fluvios; adscendat autem nauta quousque poterit, nec tamen fontium ultimas origines attingerit Data distincta rerum cognitione ulterius penetrandum in Specialissimas Proprietates, Phaenomena, Mysteria, Dotes, Vires, Usus; Naturalis qvum Scientia trium regnorum Fundamentum sit omnis Diaetae, Medicinae, Oeconomiae tam privatae quam ipsius naturae. Felices agricolae bona si sua norunt. Omnes res creatae sunt divinae sapientiae & potentiae testes, divitiae felicitatis humanae; ex harum usu bonitas Creatoris; ex pulchritudine Sapientia Domini; ex occonomia in Conservatione, Proportione, Renovatione potentia Majestatis elucet. Earum itaque indagatio ab hominibus sibi relictis semper aestimata; a vere eruditis & Sapientibus semper exculta; perverse doctis & barbaris semper inimica fuit. RENarrabo mirabilia Tua DOMINE, & virtutem Terribilium Tuorum dicant generationes. David.

---

Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_naturae.
