Latin
v
Carl Linnaeus, Systema naturae. 2 vols v
Unproofread scanNot analysed yet
multiplicantur, dormiunt, commoda stabula quaerunt, proximis sui generis inserviunt, vitam tuentur, sentiunt percipiunt,) sed nobiliorem, utpote qui meditatur, ratiocinatur, miratur pulchrum sapientis opus Artificis. O quam contemta res est homo, nisi supra humana se erexerit! Quid enim erat cur in numero viventium se positum gauderet? an ut Cibos &Potiones percolaret? ut hoc corpus casurum periturumque sarciret? quae tanta necessitas in fundum telluris intimae hominem mersit, ut oblitus dierum, oblitus fortunae melioris, ab hoc se averteret? Puto certe multos ad sapientiam perventuros, nisi superbia magnae fortunae inflati, putassent se pervenisse; sapiens utique est, qui fines respicit. Finis Creationis telluris est gloria DEI ex Opere Naturae per Hominem solum. Tanto igitur magis nosse Naturam opere pretium, quo nullum majus est! neque enim quidquam habet in se hujus materiae tractatio pulchrius, cum multa lateant futura usui, quam quod hominem Magnificentia sua detinet, nec mercede, sed Miraculo colitur! Quota enim pars operis Tanti nostris oculis committitur, &quam multa, praeter haec, quae vidimus, in secretum eunt nunquam humanis oculis orientia; neque enim omnia DEUS humanis oculis nota fecit. Multa etenim sunt quae esse audivimus, qualia autem sint ignoramus! quamque multa hoc primum cognovimus seculo! &quidem multa venientis aevi populus, ignota nobis, sciet! multa seculis tunc futuris, cum memoria nostri exoleverit, reservantur; veniet tempus, quo ista quae nunc latent, in lucem dies extrahat &longioris aevi diligentia. Rerum enim Natura sacra sua non simul tradit; initiatos nos credimus, in vestibulo ejus haeremus; illa arcana non promiscue, non omnibus patent! reducta &interiori sacrario clausa sunt; involuta veritas in alto latet. Si in hoc juventus sobria incumberet (*),hoc Majores docerent, hoc Minores addiscerent, vix tamen ad fundum veniretur, in quo veritas posita est, quam nunc in summa Tellure, &levi manu qvaerimus. Magni omnino res est rerum Naturae latebras dimovere, nec contentum exteriore ejus conspectu, introspicere &in Divina secreta descendere. Senec.