# Incerti Auctoris (Hilarii?, Valerii Cemenelensis?) Carmen de Martyrio Maccabaeorum (c. 5th century A.D.) 1.213-255

Carmen de Martyrio, Incerti Auctoris (Hilarii?, Valerii Cemenelensis?) Carmen de Martyrio Maccabaeorum (c. 5th century A.D.), Lines 1.213-1.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carmen-de-martyrio/incerti-auctoris-hilarii-valerii-cemenelensis-carmen-de-martyrio-maccabaeorum-c-/1.213

forsitan hoc mortem credas, furiose tyranne:
vita est longa magis regnoque potentior isto,
quod regis et cuius extrema in parte moraris.
hos quoque si metuis: superant aetate minores:
contemptaque simul vici tua regna, superbe;
sed perage imperium nec partus divide nostros:
hos quoque da flammis et viribus utere regni;
mortalis tamen es nec in aevum regna tenebis."
Concipit Antiochus furias saevusque tyrannus
aestuat et gemitus inter sua pectora volvit.
consentit cum mente dolor tristisque gravatos
attollit vultus et talia verba profatur:
"Haec tua libertas et dura potentia linguae
atque hic, quem tumida portas cervice rigorem,
sentiet, irati regis quid tempora possint.
si nondum es satiata malis et fingere temptas
laetitiam luctusque tuos in gaudia vertis,
non mutabo necem: gaude, laetare, triumpha,
dummodo sic vincas, ut sis suprema tuorum:
sic furiosa animis natorum funere gaude!
hos quoque do flammis; hoc nec mutare potestas
ulla potest; decreta manent - laetare superstes
natis orba tuis. et ne mea iussa morentur,
ordo suos peragat cursus. producite natum,
ne vani pereant ignes dubiusve videri
rex possit. certe timor est mihi femina nullus."
Praecipuus de gente tua produceris, ore
et specie mirande puer, cui pectore virtus
firma manet (iamque hinc poteras vel vincere regem).
ad quem sic placido mater sermone locuta est:
"Si dare conplexus matri tibi, nate, liceret,
confiteor, soli post vulnera, nate, dedissem;
sed me dura vetat tristisque potentia regis.
deneget amplexus, dum sit vox libera nobis
et liceat meminisse dei legemque tenere
non a rege datam, sed quam deus arbiter orbis
tradidit et mundi rector, Mosesque petitam
accepit populoque dedit, cui maxima laus est
nosse deum, meritum cui nos debemus honorem.
tu modo ne dubites monitis parere parentis!
sit vigor et virtus, penitusque in pectore toto
mens maneat iam plena deo; sit fortior aetas,
quam regem sperare fuit superare iubentem.

---

Carmen de Martyrio, Incerti Auctoris (Hilarii?, Valerii Cemenelensis?) Carmen de Martyrio Maccabaeorum (c. 5th century A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anon.martyrio.html.
