# Incerti Auctoris (Hilarii?, Valerii Cemenelensis?) Carmen de Martyrio Maccabaeorum (c. 5th century A.D.) 1.41-85

Carmen de Martyrio, Incerti Auctoris (Hilarii?, Valerii Cemenelensis?) Carmen de Martyrio Maccabaeorum (c. 5th century A.D.), Lines 1.41-1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carmen-de-martyrio/incerti-auctoris-hilarii-valerii-cemenelensis-carmen-de-martyrio-maccabaeorum-c-/1.41

"Pare, age, miles!" ait; "regi quoque pare, minister!
vos famuli parete mihi! date digna furenti
femineo tormenta malo; saevire furentem
femina me cogit: quod plus est, femina vincit
regis iussa sui! sed non inpune locuta est:
membratim perdam septem quos perfida natos
intra se retinet: quorum qui primus habetur,
hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos,
cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos
cratibus inpositos subiectis urere flammis.
poena autem manet haec; celeres decet esse ministros."
Interea fecunda parens iam crine soluto
stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo
ubera protendens, natorum alimenta suorum,
non confusa aperit, natumque ut vidit ad ignem
constantique gradu fortem procedere, dixit:
"Tu mea progenies, tu primus respice matrem.
tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento!
te primum peperi, tu nunc imitare parentem:
sume meos mores et regem vince tacendo;
tu poteris durare diu, si tempora vinces.
perfida ne superet sanctos violentia regis.
utere consilio matris, nec damna timebis.
fortior esto aere saxoque potentior ipso;
ingredere ut iuvenis, patienter vince dolores."
Ille modo ad matrem vultus, modo tollit in altum,
dumque tacet tacitusque rogat, quem debet, et orat,
non sensit rapidos subiectis cratibus ignes.
corpus inane fluit; mater gavisa dolore est
et dixit: "Vici; vincam sic saepius, oro;
duret natorum virtus incognita regi,
sed iam nota deo, populi qui pectora novit."
Finierat primi partus fecunda dolorem,
sed remanente metu pro pluribus anxia mater;
dissimulatque tamen, ne regem gaudia tangant.
rex stupet Antiochus nec credit posse sequentes
poenae tale genus simili pervincere sensu.
coepta iubet peragi; mater non territa mansit.
sed tamen ut vidit pallentem adsistere natum,
haec secum volvens aliqua iam parte levatur:
"Ecce secunda mihi partus producitur aetas:
quam similis fratris formae! si pectore duras
et sequeris primi partus vestigia nostri,
esse meus poteris, poteris reparare salutem,
quam iam frater habet matris praecepta secutus.

---

Carmen de Martyrio, Incerti Auctoris (Hilarii?, Valerii Cemenelensis?) Carmen de Martyrio Maccabaeorum (c. 5th century A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anon.martyrio.html.
