# CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM Anonymous (1088 A.D.) 1.185-228

Carmen in Victoriam, CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM Anonymous (1088 A.D.), Lines 1.185-1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carmen-in-victoriam/carmen-in-victoriam-pisanorum-anonymous-1088-a-d/1.185

47. Non iacebis tu sepultus hac in terra pessima
ne te tractent Saraceni, qui sunt quai bestia.
Pisa nobilis te ponet in sepulcrum patrium,
te Italia plorabit, legens epitaphium.
48. Erimus in domo tua fideles et placidi
et vivemus apud tuos tutores et baiuli.
Nullus umquam contra tuos levabit audaciam,
quia tu, care, pro Pisa posuisti animam�.
49. Non est mora, corpus findunt et eiectant viscera,
balsamum infundunt multum et cuncta aromata
et componunt quadam capsa de ligno composito,
ut mater et coniux eum videant quoquo modo.
50. Hinc exarsit ira tanta his et Genuensibus,
quod non homo neque murus neque quicquam penitus
valet horum sustinere furores et fremitus:
unde fit Saracenorum maximus interitus.
51. Sic irrumpunt omnes portas et Madiam penetrant
et accurrunt illuc prope quo stat fera pessima,
que turbabat omnes gentes de sua perfidia:
modo latet circumclusa in muris altissima.
52. Alii petunt meschitam pretiosam scemate,
mille truncant sacerdotes qui erant Machumate,
qui fuit heresiarcha potentior Arrio,
cuius error iam permansit longo mundi spatio.
53. Alii confundunt portum factum mirabiliter,
darsanas et omnes turres perfringunt similiter,
mille naves traunt inde que cremantur litore,
quarum incendium Troie fuit vere simile.
54. Alii irrumpunt castrum atque turres diruunt,
equos regios et mulas omnes interficiunt,
aurea vexilla mille traunt et argentea,
que in Pisa gloriosa sunt triumphi premia.
55. Concurrentes pervenerunt ad illud palatium,
mille passuum, ut credo, quod tenebat spatium;
quinquaginta cubitorum murus latitudine,
erat idem quater tanta murus altitudine.
56. Super hunc procere turres, ad nubes altissime,
ubi vix mortalis homo iam possit aspicere;
scale facte circumflexe, faciles contendere,
ubi nullus neque valet neque scit ascendere.
57. Multitudo paganorum hoc tenebant cassarum
(nam cassandi sic appellant hoc tale palatium),
quod Pisani circumfusi contendunt destruere,
sed lassati iam non audent hoc tale confundere.

---

Carmen in Victoriam, CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM Anonymous (1088 A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/carmeninvictoriam.html.
