Latin
Lines 1.229-1.276
Carmen in Victoriam, CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM Anonymous (1088 A.D.) 1.229-276
Not analysed yet
58. Et iam isti fatigati pausabant in requie,
ipse rex misellus nimis pacem ceplt petere.
Donat auri et argenti infinitum pretium,
ditat populum Pisanum atque Genuensium.
59. Iuravit per Deum celi, suas legens litteras:
iam ammodo Christianis non ponet insidias
et non tollet tulineum his utrisque populis,
serviturus in eternum eis quasi dominis.
60. Terram iurat Sancti Petri esse sine dubio,
et ab eo tenet eam iam absque conludio,
unde semper mittet Romam tributa et premia;
auri puri et argenti nunc mandat insignia.
61. Et cum starent ad videndam donorum potentiam,
ecce gentes Arrabites intrarunt Sibiliam,
leves multum supra modum cum discurrunt pedites,
Euro vento leviores cum bellantur equites.
62. Docti retro et sueti fugendo respicere,
valent melius in fuga hostes interficere,
leves super omnes gentes, in giro volubiles,
macris equis insidentes, corporibus ductiles.
63. Et istorum tam valentum iam centena milia
urbs relicta a Pisanis tenebat Sibilia.
Ripa maris insistentes et implentes litora,
turbant reliquos Pisanos, servantes navilia.
64. Quod cum audiunt quistabant in Madia nobiles,
plus quam leopardi currunt, ordinati, mobiles.
Ipse rex Timinus spectat altis edificiis,
letaturus utriusque populi periculis.
65. Sed nec armis nec virtute confiderunt Arabes,
fuga nimium veloci fugientes agiles;
nam quicumque remanserunt depugnantes navibus
Pisanorum figit telum et detruncat gladius.
66. Sic Madia superata, recepta Sibilia,
iam Pisani gloriosi intrarunt navilia,
destruxerunt pretiosa passim edificia,
cuncta simul reportantes cum parvis eximia.
67. Captivorum persolverunt plus ad centum milia,
quos recepit Romania iam ex longo misera.
Saracenos et captivos ducunt sine numero,
quod est totum tuum donum, Iesu, sine dubio.
68. Ecce iterum Ebrei Egyptum expoliant
et confuso Pharaone iterum coniubilant.
Transeunt in mari magno, ut terra siccissima,
Moyses educit aquas de petra durissima.
69. Nam, ut veniunt ad Curras, quasdam maris insulas,
ubi nullus vidit aquas ad potandum limpidas,
fit hoc visu et auditu nimis admirabile:
terra parum circumfossa, potant aquas largiter.