Latin
2
Carolus Figulus, Dialogus qui inscribitur botanomethodus 2
Unproofread scanNot analysed yet
SIMO, ORTHODOXOTATO, REVE rendissimo, illustrißimoque principi ac domino, D. Hermanno Archiepiscopo Coloniensi, sacro sancti Romani Imperij per Italiam Archicancellario, principi electori, domino suo Clemen tißimo, Carolus Figu lus. S. P. D. VM NVPER NAVIGIO COLOniam adpulissem, essentque caniculae aestus penè in tollerabiles, haesi apud Colon. diebus aliquot, donec calores illi aliquanto facti essent remissiores, uidereturque idoneum tempus proficiscendi in Gal lias ad Episcopum Parrhisiensem, apud quem spero me hone sta conditione uicturum. Ego autem interim lohannis Schoen stenij liberalium artium in agistri, celebrisque apud Colonienses Typographi, Cornelij Zyttardi iuuenis exquisi te eruditi, &Gysberti Longolij uiri doctissimi medicique peritissimi sua su, uel potius impulsu, scripsi botonomethodon, siue herbarum methodum: qua uidelicet cognita possit quis perfectam herbarum noticiam consequi. Licet enim multi ante haec tempora de her bis scripserint, nemo tamen (quod sciam) tradidit, qua uia ac ratione herbae essent inquirendae &cognoscendae. Propterea eo libentius hoc argumentum tractandum suscepi, ut mihi rei herbariae studiosos demererer. Quod si fortasse non uidebor cuipiam rem pro dignitate tractasse, is cogitet hoc argumentum esse difficile, nouum &nuper domi nostrae natum. Quanuis