Latin
10
Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 10
Unproofread scanNot analysed yet
ANO. Agedum fiat. S. Qualem uocem esse putas Percam? Graecam, Latinam, Gallicam, an Germanicam? ANO. Perca uox est à Graecis sumpta. Nam ab illis Perca uocatur πέρκη, unde celebre est apud eos prouerbium: ἀντὶ πέρκης σκορπίον ἔλαβον, id est, pro Perca Scorpium cepi. Quod adagium Erasmus usurpari tradit, quoties quis optima captans, peßima capit. Galli hunc piscem sua lingua dicunt Percke: Mo sellani uero, quemadmodum annotasti ad marginem illius Ausonij, quem tu mihi dono dedisti, Percam appellant Bersich. S. Nostin pisces quos Ausonius uirides Tincas uocat? ANO. Noui. Tinca piscis est quem Galli pariter Latinis, vne Tincke dicunt, uos Mosellani hunc piscem, ni fallor, à lubricitate ein Schley uocatis. S. Rem tenes. A. Quomodo uocatis lingua uulgari Alburnos? S. Opinor Alburnos esse pisces, quos nostra lingua Albellen dicimus. A. Est &Alburnus nomen montis. S. Est, sed apud Ausonium Alburnus est nomen biscis, &utrique rei nomen à candore inditum autumo. A. Alburnus igitur est pisciculus ille candidiis, quem quadragesimali tempore alebas domi in cisterna cum duabus Carpis, cum aliquot Gobijs, Ma crellis, Prasmis &Rubiculis? S. Ita opinor, sed quos tu pisces dicis Carpas Anonyme? A. Exem plo Erasmi Carpas dico, quas alij Carpones et Car piones uocant. S. Sed Gobius, ni fallor, uox est Ger manica magis quam Latina. Nam hunc piscem uulgari lin gua appellamus ein goͤbe, unde uidetur deduci Gobius, qui ab Ausonio dicitur Gobio in tertia declinatione. A. Gobius à graeco nomine deducitur.