# ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 11

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/11

nam hic piscis ab Aristotele ὁ κωβιός uocatur. Idem piscis à Gallis vng gouuion dicitur. S. Credis igitur Gobium siue Go bionem esse piscem quem nos Mosellani uocamus ein goͤbe? A. Quid ni? S. Vnde id colligis? A. Par tim ex uulgaribus nostris appellationibus, quae Graecis & Latinis respondent, deinde ex descriptione Go bionis, quae extat apud Ausonium in tua Mosella. Nam Ausonius de Gobione scribit in hunc modum: Tu quoque flumineas inter memorande cohortes Gobio, non maior geminis sine pollice palmis, Praepinguis, teres, ouipara congestior aluo, Propexique iubas imitatus Gobio Barbi. hoc est,

---

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%99%CE%A7%CE%98%CE%A5%CE%9F%CE%9B%CE%9F%CE%93%CE%99%CE%91_(Ichthyologia)_seu_Dialogus_de_piscibus.
