# ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus 13

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carolus-figulus/ichthyologia-seu-dialogus-de-piscibus/13

Ita. S. Quos autem pisces existimas esse Alausas? ANO. Opinor Alausas ab Ausonio dici pisces quos meus hospes Botzemius solitus est uocare in prima declinatione Alsas, & Alsones in tertia de clinatione, uulgari lingua hoc genus piscium uocatis Alsen/ qui aduentum ueris Rhenanis & Mosellanis annunciant. In mense autem Maio aut circiter, quam pri mum tonitrua audiuerint, in mare sese recipiunt, adeoque tonitruis terrentur, ut multi ex eis inueniantur in ripa Mosellae & Rheni metu exanimati. S. Ita ferunt. Nunc dicas mihi, quem tu piscem arbitreris esse Silu rum, quem miror ab Ausonio inter pisces Mosellanos numèrari, cum tamen Silurus nunquam à nobis in Mosel la conspiciatur. Neque enim reor Silurum eundem esse sturioni. ANO. Nihil possum statuere de pisce quem ipse nunquam uidi. neque tu potes definire, utrum Silurus & sturio sint eiusdem, an diuersi generis pisces, nisi delphinum uideris ac noueris. SY. Vidi & noui sturium seu sturionem, quem nos uulgari lingua ein Stoͤr dicimus. Delphinum neque uidi, neque noui, nisi pictum.

---

Carolus Figulus, ΙΧΘΥΟΛΟΓΙΑ (Ichthyologia) seu Dialogus de piscibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%99%CE%A7%CE%98%CE%A5%CE%9F%CE%9B%CE%9F%CE%93%CE%99%CE%91_(Ichthyologia)_seu_Dialogus_de_piscibus.
